Charter Document - 06500029
| Charter Number: | 06500029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Garino abbati et fratribus Sancti Albani salutem et Apostolicam benedictionem Licet universa loca religiosa ex commissi nobis officii debito fovere ac diligere debeamus illorum tamen profectibus specialem nos oportet curam impendere que ad jurisdictionem beati Petri et nostram nullo mediante spectare noscuntur Inde siquidem est quod nos libertates et jura monasterii vestri et ea maxime que sibi ab Apostolica sunt sed indulta et ecclesie Romane privilegiis roborata integra volentes et illesa servare devotioni vestre ad instar felicis recordationis Alexandri Pape predecessoris nostri auctoritate Apostolica indulgemus ut si aliquis archiepiscopus episcopus vel alius ecclesiarum prelatus in aliquem monachum de consortio vestro excommunicationis vel interdicti sententiam aliquo tempore promulgare presumpserit nullos vires optineat sed irrita et vacua potius habeatur Nos enim universa que vobis et monasterio vestro Apostolica sedes indulsit et per nostra et antecessorum nostrorum privilegia roboravit firmitatem perpetuum et robur inviolabile volumus optinere Decernimus ergo et cetera Datum Laterani idus Martii Pontificatus nostri anno primo
