Charter Document - 06500028

Charter Document - 06500028


Charter Number: 06500028
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186 - 1187
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f161v)

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et capitulo Sancti Albani salutem et Apostolicam benedictionem Licet in ecclesia Dei varie sint species honoris et pariter decoris quibus ipsa tanquam regina verbis propheticis premonstrata et ad superni Regis dexteram collocanda plurimus circumacta varietatibus prefulgebat in sacris tamen ordinibus quos ad ministerium Ejus Sancti Spiritus doctrina distinxit ejusdem consistit potissima pulchritudo dum per eos et sacra ministeria salubriter consummantur et ipsa in membris suis que talibus decorantur ordinibus celestis gratie plenitudine gloriatur In his ergo dandis vel suscipiendis ordinibus tantam debet cautelam habere qui recepit tanta puritate precellere qui largitur ut nec stulta simplicitas decipiat ordinatum nec presumptuosa temeritas reprobet ordinantem quod utique si discretio vestra deliberatione qua convenit precavisset non contigisset in vobis ordinationis illius inordinata facilitas qua sicut accepimus G dictus episcopus Sancti Asaph cum esset ab officio pontificali suspensus quosdam de monachis et clericis vestris de cujus manu ordines acciperent non curantes non ordinasse dicendus est sed ausu potius sacrilego temerasse omnimodo enim qui ad ordines sacros accedit scire debet aut diligenter inquirere quis et qualis sit eorundem ordinum dispensator cum in tali facto non sit multum excusabilis ignorantia maxime in his qui ejus conversationis esse probantur ut die noctuque in lege Domini meditentur Unde quamvis simplicitas vestra et culpa sit plurimum arguenda quod non melius vobis in talibus providistis nos tamen de consueta sedis Apostolice et clementia dispensantes presentibus vobis litteris indulgemus ut monachi et clerici quod ignorantes illum esse suspensum de manu ejus acceperunt injuncta eis a te fili abbas penitentia quam discretio viderit expedire eorundem ordinum ministeria prosequantur adhibita inposterum cautela firmissima ut ex eo quod vobiscum ad presens misericorditer agitur potius de cetero culpa similis caveatur Datum Verone sexto idus Martii Hec omnia adquisivit dominus Garinus abbas ad honorem Dei et ecclesie Sancti Albani mediante Reimundo tunc priore de Wimundeham

Source (click image below to view full size)