Charter Document - 06500027
Charter Number: | 06500027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1181 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f161v) |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Angliam constitutis salutem et Apostolicam benedictionem Dilecti filii nostri S[imon] abbas et fratres Sancti Albani novam ad nos et inauditam querimoniam transmiserunt quod quidam vestrum cum adversus Priores cellarum suarum seu aliquos confratres eorum aliqua de causa moventur parochianos suos ab ipsorum communione prohibere presumunt tanquam interdicti vel excommunicationis sententia fuissent innodati unde id in ecclesie Romane cujus filii speciales sunt gravamen redundat et injuriam et a vestri ordinis honestate penitus alienum existit fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus parochianos vestros ab illorum de cetero communione nisi ipsos de mandata auctoritate ecclesie Romane cui specialiter nullo mediante sunt subjecti excommunicatos aut interdictos esse constaret prohibere nullatenus attemptatas nec talia in injuriam nostram et ecclesie Romane jam dicte contra pontificalis ordinis honestatem aliquatenus presumatis Quod si ad nos de aliquo vestrum hujusmodi fuerit ulterius querela prolata pro certo sciatis nos id absque gravi vindicta sub silentio preterire non posse