Charter Document - 06490100

Charter Document - 06490100


Charter Number: 06490100
Cartulary Title: The Cartulary of Tewkesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1137 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f104r)

Charter:

Hec sunt libertates et libere consuetudines de Kerdif et de Theokesburia date et concesse per Robertum et Willelmum comites aliquando Gloucestrie In primis quod quodlibet burgagium dabit de annuo redditu xij pro omni servicio Et quilibet burgensis potest pro voluntate sua burgagium suum quod est de purchatio suo cuicunque voluerit dare invadiare vendere vel quocunque alio modo alienare salvo tamen servicio domini comitis Et si illud burgagium fuerit de hereditate heres ipsius sive heredes ipsum habebunt Et proximus heres mortuo predecessore a quo hereditas ei descendere debeat statim sine ostensione bayllivo vel preposito facienda hereditatem suam ingredietur Et si burgensis habuerit duo burgagia et voluerit unum ipsorum alteri locare potest si voluerit locator eandem libertatem concedere ei qui dictum burgagium locaverit quam et ipse habet et ipse gaudebit Et si quis dimidium burgagium in capite de domino comite tenuerit eandem libertatem habebit ac si integrum teneret burgagium Item burgensis nullam sectam debet nisi voluntate ad molendinum sive ad pannos fallendos vel tangendos Item nullus burgensis dabit pro burgagio suo he rictum vel re levium Sed quilibet potest pro voluntate sua filium vel filiam suam maritare sine licencia ab aliquo petenda Item quilibet potest bovem suum equum et aliam mercem quamcunque habuerit legalem sine licencia domini vendere Item quacunque morte burgensis preoccupatus fuerit nisi fuerit per nequitiam dampnatus uxor ejus et liberi sui habebunt catalla mortui vel proximi parentes ipsius tanquam heredes si non habuerit uxorem vel liberos Item burgensis paupertate compulsus burgagium suum vendere vel invadiare primo debet convenire heredem suum secundo et tertio et dicere ei quod inveniat sibi necessaria Si autem noluerit de burgagio suo voluntatem suam faciat Item nullus libere tenens de altero dominio si burgagium habuerit potest namia tenentis sui in burgo extra burgum ducere vel portare Item quilibet burgensis potest braciare et furniare sine licencia et sine tolneto et consuetudine Et potest facere torallos columbarios et molendinum equinum et manu molendinum Et si burgensis summonitus fuerit ad hundredum et perrexerit ad suum negocium extra villam vel fuerit presto recedere ita quod habeat unum pedem in strepo et inde habuerit duos vicinos testes quietus erit Item milites et libere tenentes in hundredo quieti sunt in foro de tolneto de vendicionibus omnibus et empcionibus suis ad opus suum factis nisi fuerint mercatores Item dominus episcopus quietus erit de dominica mensa sua set homines sui dant consuetudinem Item Templarii Hospitularii et monachi dant consuetudinem nisi habeant cartam domini Willelmi et domini Roberti comitum Item marchandisa trium denariorum et infra quieta est de tolneto Item duo mercatores dabunt pro stallagio j quadrantem Et qui portaverit lineam telam ad vendendum licet scindat eum dabit j quadrantem Et omnes burgenses et milites et libere tenentes predicti honoris debent esse quieti apud Gloucestriam et per totum comitatum Gloucestrie de consuetudine nisi de crudis coreis et pilosis pellibus Item burgenses non debent venire ad hundredum extra burgum pro aliqua summonicione