Charter Document - 06490097
| Charter Number: | 06490097 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Tewkesbury Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f100v) |
Charter:
Ricardus de Clare comes Gloucestrie et Hertfordie Ade de Bechlesg baillivo suo de Craneb salutem Intimavit nobis abbas de Theouk quod ad libertatem suam pertineat quod judicium faciat in curia sua de Wynb quam quidem libertatem similiter vendicamus super quo habuisti a nobis preceptum et mandatum ut super hoc diligentem faceres inquisitionem et quia non constare potuit nobis ad plenum per inquisitionem factam super hoc quam nobis misisti si primus latro de quo in eadem fiebat mentio captus fuit et judicatus tempore garde vel tempore veri domini ideo tibi mandamus quatenus permittas ad presens predictum abbatem uti eadem libertate quam ei relegabimus usque adventum nostrum in Angliam et judicare dictum latronem in curia sua et suspendere ad furcas nostras si necesse fuerit salvo tamen jure nostro si quid habemus et interim diligentem facias inquisitionem iterato super illo precipue articulo utrum videlicet tempore custodie vel tempore veri domini captus fuit et judicatus ille primus latro de quo nobis mandasti et in adventu nostro nos inde reddas certiores Preterea districtiones quas facis dicto abbati de bosci suis in respectum ponas usque ad reditum nostrum in Angliam Datum apud Thonebrugg viij die Martii anno regni regis Henrici xxxiiij
