Charter Document - 06490086

Charter Document - 06490086


Charter Number: 06490086
Cartulary Title: The Cartulary of Tewkesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f92r,p193)

Charter:

Johannes Dei gratia [] venerabili in Christo patri Henrici eadem gratia Baiocensi episcopo salutem Sciatis judicatum esse in curia nostra quod stare non debet recognitio illa que facta fuit inter abbatem Theok et Willelmum infantem de ultima presentatione ecclesie de Escromovilla quia recognitio illa capta fuit sine precepto nostro et warranto senescalli nostri coram aliis quam justiciariis nostris et coram talibus coram quibus capi non debuit et contra cartam predicti abbatis quam habet de Willielmo quondam comite Gloucestrie qui illam dedit ecclesie sancti Jacobi Bristoll que est cella de Theok et contra confirmationem Henrico regis patris mei et confirmationem Rotrodi quondam Rotomagensis archiepiscopi et etiam contra confirmationem vestram Et ideo vobis mandamus quatenus eidem abbati faciatis habere sine dilatione talem seisinam de predicta ecclesia qualem inde habuit antequam predicta recognitio inter ipsum et Willelmum infantem processisset amoventes omnino personam illam quam in ea posuistis post illam recognitionem ad presentationem ipsius Willelmi infantis Teste meipso apud Munford xiij die Martij