Charter Document - 06490082
| Charter Number: | 06490082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Tewkesbury Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1183 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f91v) |
Charter:
Henrici Dei gratia regis Anglie ducis Normannie et Aquitanie et comitis Andegavie archiepiscopo Rotomagensi episcopis abbatibus comitibus justiciariis ballivis et omnibus ministris et fidelibus suis Normannis salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie sancti Jacobi apostoli apud Bristou et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Escremovilla cum omnibus pertinentiis suis quam Willielmus comes Gloucestrie eis dedit in perpetuam elemosinam pro salute anime patris sui Roberti comitis Gloucestrie sicut carta predicti comitis Willielmi quam inde habent testatur Quare volo et firmiter precipio quod predicti monachi habeant et teneant predictam ecclesiam de Escromovilla cum ad eam pertinentibus bene et in pace et libere et quiete et integre et honorifice sicut comes Willielmus eis dedit et carta sua confirmavit Hiis testibus []
