Charter Document - 06490010

Charter Document - 06490010


Charter Number: 06490010
Cartulary Title: The Cartulary of Tewkesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1230 - 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f71r)

Charter:

Elias Dei gratia Landavensis episcopus dilectis sibi in Christo fratribus priori de Kairdif et ejusdem loci capellanis salutem et benedictionem Mandamus vobis firmiter injungentes quatenus omnes detentores decimarum occasione servientium vel messorum et omnes detentores decimarum que renovantur per annum si semel secundo et tertio commoniti excessum suum non emendaverint auctoritate nostra excommunicationis sententia innodatis Preterea vobis mandamus quatenus in tribus solemnibus festi vallibus scilicet Nativitate Domini Pentecoste Assumptione Beate Marie excommunicatis in genere et solemniter sortiaris perjuros supra sacra loca incendiarios usurarios raptores publicos malitiose impedientes executionem legalium testamentorum et eos qui pignus ubi nihil de sorte minuitur retinent postquam de fructibus sortem receperint deductis expensis Ita tamen quod sine auctoritate nostra vel officialis nostri non absolvantur Valete