Charter Document - 06482047

Charter Document - 06482047


Charter Number: 06482047
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f65v)

Charter:

Frater J[ohannis] permissione Divina Cantuariensis ecclesie minister humilis totius Anglie primas dilecto filio magistro Willelmo de Haleberg salutem gratiam et benedictionem Quia justum est et valde conveniens equitati ut Cantuariensis ecclesie adversariis filiorum ejusdem devotio et peregrinantium suffragia subtrahantur ac Eboracensis archiepiscopus sicut accepimus moram trahit ad presens in Prioratu de Bermundeseye cum cruce erecta in nostri ab ecclesie nostre prejudicium et contemptum vobis in virtute obedientie firmiter injungendo mandamus et in hac parte vices nostras cum coercionis canonice potestate committimus quatenus visis presentibus inhibeatis et inhiberi faciatis per totam civitatem Londonensum et ejus suburbia ac ecclesiam apud Suthwerk dioeceseos Wynton sub pena excommunicationis ne aliquis ad predictum locum de Bermundeseye causa peregrinationis vel alterius cujuscunque devotionis accedat quamdiu predictus archiepiscopus cum erecta cruce moram traxerit in eodem Valete Data apud Maydenstan iij idus Aprilis anno Domini MCC octogesimo sexto