Charter Document - 06481148
Charter Number: | 06481148 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1314 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 8 Part 2 (f103r) |
Charter:
Willelmus permissione Divina Ebor archiepiscopus Anglie primas venerabili fratri nostro domino R[icardus] Dei gratia Dunolmensi episcopo salutem et fraterne caritatis in Domino continuum incrementum Mandamus vobis firmiter injungentes quatenus citetis seu citari faciatis peremptorie modis et viis quibus melius poteritis Matildam de Neyrford quod compareat personaliter coram nobis vel commissariis nostris in ecclesia nostra Beati Petri Ebor die Mercurii proximo post festum Sancti Luce Evangeliste super quibusdam articulis salutem anime sue contingentibus de quibus ipsa per ceteris novit melius veritatem sibi ex nostro officio canonice objiciendis responsura ac de veritate dicenda super eisdem juratura factura ulterius et receptura quod justitia sua debit Nos vero de modo et die citationis facte ac qualiter hoc nostrum mandatum fueritis executi citra dictum diem certificetis distincte per vestras patentes literas harum seriem continentes Data apud Eboracum sexto nonas Octobris anno gratie MCCCXIIIJ et pontificatus nostri nono