Charter Document - 06480155

Charter Document - 06480155


Charter Number: 06480155
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1315
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 8 Part 2 (f105v)

Charter:

Willelmus [] Officiali nostro Ebor salutem [] Pastoralis sollicitudinis officium nos excitat et compellit ut quanto majora pericula ecclesie Dei et gregi Dominico cure nostre commissis cernimus imminere tanto vigilantiori studio remediis quibus possumus eisdem periculis salubriter obviemus ne quod absit juxta veritatis vocem nequaquam gregis custodie pastorum studio sed mercenariorum vice servire dicamur Sane quam manifesta et notoria sunt domini Roberti de Brus militis suorumque complicum et fautorum Scottorum scelera et delicta ipsorum facinorum immanitas quod dolenter referimus omnibus palam facit Contra hoc magnum siquidem et fidelitatis juramentum ab eodem Roberto celebris memorie domino E patri domini nostri Edwardi Dei gratia regis Anglie qui nunc est prestitum atque factum ausu nefario manuque sacrilega veniens nonnullas partes regni Anglie hostili feritate ipse et sui complices occupare ecclesias et maneria inter que manerium nostrum de Hextildesham et libertatem ejusdem [que de patrimonio ecclesie nostre Beati Petri Ebor a primitiva ejus fundatione existunt] ac cetera loca ad ipsas spectantia non tantum violenter invadere sed etiam irreparabili fractura et incendio consumere bona nihilominus ecclesiastica contra voluntatem dominorum et custodum eorundem asportare clericos et ecclesiasticas personas necnon laicos absque delectu cujuslibet conditionis vel sexus capere incarcerare et crudeliter jugulare pacem et tranquillitatem regis et regni Anglie tanquam latrones publici et depopulatores agrorum predictis gravissimis homicidiis incendiis publicis hostilique incursione multipliciter perturbare Dei timore postposito non formidarunt hactenus nec formidant quinimmo graviora indies se velle committere publice comminantur ad que acceleranda scelera ut vulgo asseritur et verisimiliter timetur in proximo se jam parant Cum itaque notorium tam juris quam facti existat omnes hujusmodi scelerum et facinorum perpetratores auctores complices et fautores ex premissis sceleribus tam notoriis ac manifestis etiam in Divine majestatis offensam universalis ecclesia et libertatum ejusdem contumeliam et contemptum ac pacis perturbationem nequiter perpetratis in majoris excommunicationis sententiam a sanctis patribus et canonicis institutionibus contra tales provide latam ipso facto damnabiliter incidisse in qua diutius perdurarunt animo obstinato et adhuc perdurant claves ecclesie nequiter contemnentes vobis mandamus firmiter injungentes quatenus omnes illos et singulos qui hujusmodi scelera et facinora perpetrarunt seu auctoritatem auxilium consilium vel favorem qualitercunque hactenus ea committentibus prestiterunt aut similibus facinoribus et sceleribus prestabunt quod absit de cetero perpetrandis in genere tam in ecclesia nostra Beati Petri Ebor quam in ceteris ecclesiis collegiatis conventualibus et parochialibus nostre civitatis et dioeceseos diebus Dominicis et Festivis intra missarum solemnia ipso facto sic excommunicatos esse pulsatis campanis accensis candelis pariter et extinctis publice nuntietis et per alios nuntiari faciatis donec iidem excommunicati ad gremium ecclesie redeuntes absolutionis beneficium in forma juris meruerint obtinere inhibentes publice ac moneri et inhiberi facientes ne quis talia facinora vel consimilia de cetero committere vel attemptare seu cum eisdem sic excommunicatis quovis modo et presertim in damnatis criminibus et sceleribus memoratis communicare presumat vel eisdem aliqualiter adherere sub pena excommunicationis majoris in quam licet incidant ipso facto nos nihilominus auctoritate Dei Patris Omnipotentis et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac nobis a jure tributa in omnes premissa aut eorum aliqua committentes vel communicantes illicite cum eisdem inhibitione et monitione hujusmodi premissis preferimus in his scriptis Qualiter autem hoc nostrum mandatum fueritis executi nobis opportuno tempore constare faciatis distincte per vestras patentes literas harum seriem continentes Valete Data apud Cawod xix kalendas Februarii anno gratie MCCC quarto decimo et pontificatus nostri nono