Charter Document - 06480150

Charter Document - 06480150


Charter Number: 06480150
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Summons
Date: 1314
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 8 Part 2 (f104r)

Charter:

Willelmus [] et Ricardus eadem permissione Dunolmensis episcopus dilecto nobis in Christo Abbati monasterii Beate Marie Ebor salutem gratiam et benedictionem Nuper nuntii domini nostri regis ad partes Scotie transmissi ad tractandum cum Scotis de treugis seu via aliqua pacis inter hec duo regna infecto negotio redierunt nec in aliqua convenire poterant sufferentiam sive treugam quin potius ut firmiter asseritur a multis iidem Scoti ad partes istas in proximo invadendas intendunt dirigere gressus suos Nos itaque hujusmodi amaris rumoribus intellectis cum his qui tunc presentes nobiscum fuerant deliberatione super his habita et tractata consensimus quantum in nobis fuit quod hac instanti die Veneris proximo post festum Circumcisionis Domini erimus apud Eboracum cum nobilioribus et potentioribus istarum partium quibus super his scripsimus pro aliqua li remedio favente Domino ordinando donec idem dominus noster rex et regni majores manus apposuerint adjutrices ad defensionem dictarum partium plenius tractaturi Cum igitur vestra intersit notorie pro defensione bonorum et rerum ac libertatum ad monasterium vestrum pertinentium easdem partes defendi devotionem vestram hortamur in Domino et vos pro defensione patrie ac vestra et communi utilitate requirimus et rogamus quatenus dicto die Veneris in ecclesia Beati Petri Ebor tempestive vestram exhibeatis presentiam corporalem nobiscum et cum ceteris tunc ibidem ex premissa causa congregandis super his tractaturi salubreque consilium impensuri eisdem pariter et consensum Data apud Cawod vj kalendas Decembris anno gratie MCCC quarto decimo et pontificatus nostri nono