Charter Document - 06480126

Charter Document - 06480126


Charter Number: 06480126
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Response
Date: 1311
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 8 Part 1 (f325v)

Charter:

Venerabili in Christo patri domini nostri summi pontificis Camerario Guillelmus permissione Divina Ebor archiepiscopus Anglie primas salutem cum omnimodis reverentia et honore debitis tanto patri Paternitati vestre reverende presentibus innotescat quod receptis dudum literis Apostolicis super indulgentiis ad instantiam Magistri et Fratrum Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in subsidium Terre Sancte concessis nobis directis per quinquennium tantummodo duraturis nos juxta vim formam et effectum hujus mandati Apostolici ea que in eisdem literis sunt contenta quantum in nobis fuit cum omni reverentia qua decuit effectui mancipantes fratribus Radulpho de Castre et Rogero de Sprotteleye procuratoribus a fratre Willelmo de Tothale Priore Hospitalis ejusdem in Anglia procuratoreque principali Magistri et Fratrum Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem substitutis et per totam nostram civitatem et dioecesin Ebor ad hoc per eundem specialiter deputatis per certos nostros officiales et ministros de arcis truncis et cistis tam in ecclesia nostra cathedrali Ebor quam in omnibus aliis ecclesiis collegiatis et parochialibus totius dicte nostre civitatis et dioeceseos juxta mandatum Apostolicum collatis ad pecuniam in subsidium Terre Sancte collectam in eisdem fideliter recondendam ipsis siquidem arcis truncis et cistis in presentia dictorum procuratorum aliorumque custodum clavium eorundem terminis in eodem mandato Apostolico contentis rite ut decuit apertis pecuniam infrascriptam videlicet de annis Domini MCCC nono decimo et undecimo usque ad festum Sancti Jacobi Apostoli eodem anno undecimo cccc iiij xj libras xiiij solidis v denarios ob ex fidelium devotione oblatam integraliter tradi fecimus ac etiam assignari De quibus pecuniarum summis dicti procuratores pro expensis tam in dictis truncis arcis et cistis factis quam clericis et aliis diversis personis dictum negotium prosequentibus ut asserunt persolutis coram certis nostris ministris ad compotum ipsorum audiendum specialiter deputatis clxxviij libras iij solidis iiij denarios ob pro toto supradicto tempore computarunt Permutatione insuper votorum juxta mandatum Apostolicum per alias suas literas nobis directum dicti procuratores xxv libras xiiij solidis et viij denarios sterlingorum prout per eorum literas certificatorias accepimus pro eodem tempore receperunt In quorum omnium testimonium sigillum nostrum una cum sigillis dictorum procuratorum presentibus est appensum Data apud Hakeneye juxta London ij kalendas Augusti anno gratie MCCC undecimo