Charter Document - 06480115
| Charter Number: | 06480115 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Urging |
| Date: | 1307 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 7 (f333v) |
Charter:
Sanctissimo in Christo patri ac domino reverendissimo domino Clementi Dei providentia sacrosancte Romane ac universalis ecclesie summo pontifici sua creatura humilis et devota Willelmus Ejusdem permissione ecclesie Eboracensis minister Anglie primas salutem et pedum oscula beatorum Dictat mihi ratio pium esse ea diligenter apud Dei in terris vicarium promovere ac prosequi que ad Ipsius Dei laudem honorem ecclesie Sue ad edificationem fidelium respicere videbuntur Quantis autem meritorum insigniis et virtutibus mirificis celebris memorie Robertus olim ecclesie Lincolnensis episcopus adhuc in hac peregrinatione positus claruerit attestantur superstites qui se ea a patribus recitant didicisse et ab eis mandatum etiam recepisse quatenus ea posteris enarrarent ut altera progenies ea nota teneret Tantis quoque idem vir venerabilis post ipsius obitum miraculis manifestis floruit atque floret ut in ipso et pro ipso juxta veritatem Evangelicam luculenter appareat Deum Patrem ad edificationem ecclesie Sue a longissimis retroactis temporibus etiam usque modo mirabiliter operari quamobrem totius populi fama clamat dignum ac justum esse hunc Dei cultorem catalogo Sanctorum ascribi in ecclesia militante qui creditur in ecclesia triumphante que nec fallit nec fallitur gloriosissime triumphare Quocirca vestre supplico sanctitati quatenus inter ceteras sollicitudines vestras ad hujusmodi negotium quod speratur respicere gloriam veri Dei exaltationemque honoris ecclesie sancte et corroborationem fidei dirigere dignemini aciem mentis vestre et innata vobis summa discretione previa ordinare quod edificationi gregis vobis traditi animarumque saluti videbitis expedire Credo namque quod si [ad] indagationem hujus negotii pium animum duxeritis applicandum comperietis in speciali que brevi stilo sub genere comprehendo Conservet Altissimus incolumitatem vestram ad regimen et honorem ecclesie Sue sancte per tempora longiora Data apud Eboracum iij kalendas Maii anno gratie millesimo CCC septimo
