Charter Document - 06480113
| Charter Number: | 06480113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Remittance |
| Date: | 1306 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 7 (f278r) |
Charter:
Reverendo patri domino et amico precipuo domino Guillelmo Dei gratia tituli Sancte Potentiane presbytero cardinali suus W Ejusdem miseratione ecclesie Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem cum reverentia et honore Onera et incommoda quedam licet non omnia quibus affligimur his diebus vestre paternitati ex magna fiducia duximus intimanda sperantes firmiter quod nostro statui compatientes velitis nobis per viam alicujus relevaminis subvenire Temporales namque proventus anni presentis non habemus nisi emptionis titulo oneroso in tantum quod pro eisdem proventibus verum pretium oportebat nos solvere cuidam nobili cui fuerant assignati Et nihilominus de eisdem proventibus exacti solvimus decimam impositam per dominum nostrum papam ac etiam tricesimam pro militia domini principis Wallie Facimus insuper servitium cum decem militibus in Scotia pro guerra domini nostri regis quod est non mediocriter sumptuosum preter sumptus quotidianos in quibus patrie consuetudo excessum exigit nec debitum moderamen attendit Et licet sic fuerimus in arcto positi servitium tamen camere pro termino Nativitatis Dominice jam instantis non solum cum difficultate verum etiam eum non modico detrimento quesitum ad sedem Apostolicam mittimus exorantes attente quatenus nuntium nostrum dignemini celeriter et feliciter expedire facientes ei tradi sufficientes literas liberationis seu quietantie de receptis Ceterum venerande pater quia infallibiliter presentimus servitium pro termino Nativitatis Beati Johannis Baptiste nos non posse perquirere ullo modo vobis compellimur supplicare ut eundem terminum saltem usque ad festum Nativitatis Dominice proximo subsequens impetretis modis omnibus prorogari considerantes si placet quod nullum subsidium a domino nostro papa reportavimus prout spes firma fuerat aliquo tempore nobis data quamvis omnes predecessores nostri subsidium competens in casu consimili licet non in tanta necessitate positi consueverint reportare Quid autem in premissis facere decreveritis una cum voluntate vestra per omnia nobis si placet dignemini rescribere per presentium portitorem Conservet Altissimus vos incolumes ad honorem ecclesie Sue sancte per tempora longiora Data apud Eboracum xj kalendas Decembris anno gratie MCCC sexto
