Charter Document - 06480105

Charter Document - 06480105


Charter Number: 06480105
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1303
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 6 (f208r)

Charter:

Thomas Dei gratia [] dilectis in Christo filiis [] Capitulo nostro Beverlacensi salutem gratiam et benedictionem Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis in quibus diebus secundum Prophetam sacerdotes et viri ecclesiastici inter templum et altare clamare debent Parce Domine parce populo Tuo lacrymis et orationibus insistentes que sunt arma clericorum et a sacris canonibus torneamenta duella et alie nundine in quibus homicidia et animarum pericula poterunt verisimiliter imminere sunt inhibita et penitus reprobata Propter quod nos ad sacrorum canonum observationem astricti animarum periculis precavere volentes vos omnes et singulos sub pena excommunicationis majoris quam si mandatum nostrum contempseritis in singulos vestrum proferimus in his scriptis districte monemus primo secundo et tertio peremptorie [cum temporis angustia monitionum intervalla minime patiatur] quatenus ad hujusmodi spectacula nullatenus declinetis nec familiares seu ministros vestros qui una vobiscum de bonis ecclesiasticis exhibentur hasta ludia vel consimiles ludos illicitos et periculosos maxime in his sacris diebus jejunii quibus est penitentie et devotioni ut premittitur magis quam hujusmodi lasciviis damnabilibus insistendum aliquo modo facere permittatis vel ad hujusmodi congressum temere presumendum per eosdem conventiculam ex edicto ali qualiter proclamari Hoc etiam eisdem vestris ministris monitione canonica inhibentes sub pena predicta ne presumant talia ali qualiter attemptare Quod si quicquam fuerit attemptatum id revocent absque mora Et si talia alicubi fuerint proclamata ad loca hujusmodi non declinent Quid autem feceritis in premissis nos infra quatuor dies a die receptionis presentium numerandos reddatis per vestras literas que harum tenorem contineant certiores Valete Data apud Burton ij kalendas Martii anno gratie MCCC tertio et pontificatus nostri quinto