Charter Document - 06480097
Charter Number: | 06480097 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 6 (f6v) |
Charter:
Thomas [] dilecto in Christo filio suo Officiali Eboracensi salutem [] Tunc agenda omnia prosperiorem sortiri speramus effectum quando in ipsorum ingressu ad Illum Qui cuncta disponit fideles Christi spe firma suum dirigunt intuitum Ipsius presidium postulantes Cum igitur dominus noster rex Anglie princeps serenissimus cum suo exercitu pro tranquillitate et securitate regni Anglie ad compescendum impetum ac presumptuosam rabiem Scottorum qui post fidelitatis juramentum eidem domino nostro regi ut principi suo et domino unanimiter prestitum salutis sue immemores ecclesias et loca sacra regni Anglie non sine multiplici homicidio crudeliter invaserunt combusserunt et bona ecclesiastica rapiendo Dei timore postposito asportarunt propter quod in excommunicationis sententiam inciderunt Ut princeps strenuus ad partes Scotie jam dirigat gressus suos cujus actus et opera magis credimus prosperari si orationibus devotis fidelium infulciatur nos in Dei adjutorio Qui lacrymosis devotorum precibus vult pulsari spem firmam ponentes vobis mandamus quatenus in nostra cathedrali et omnibus aliis ecclesiis nostre civitatis et dioeceseos et provincie exemptis et non exemptis tam collegiatis quam parochialibus omni die in missis presbyterorum sive pro defunctis sive pro vivis celebrantium ipsius domini regis et omnium ipsum et illustrem filium suum dominum Edwardum comitantium memoriam fieri specialem necnon singulis septimanis omni quarta et sexta feria processiones cum litaniis pro dicto domino nostro rege et suo exercitu sibi et in defensione regni adherentibus consilium auxiliumve prestantibus cum celeritate qua convenit fieri faciatis ut Dominus noster rerum omnium dispositor providus pro sua pietate gressus suos et actus dirigat et disponat ipsumque regem cum exercitu ab adversis protegat et defendat necnon pacis optate tranquillitatem et de inimicis triumphum concedat ad ipsius honorem regni salvationem et totius utilitatem ecclesie Anglicane Et nos de Dei Omnipotentis misericordia [] qui pro dictis domino nostro rege ejusdemque filio et suo exercitu devote oraverint ut superius est expressum xl dies de injuncta sibi penitentia Deo propitio misericorditer relaxamus quam indulgentiam aperte et sollemniter ad excitandum devotionem fidelium per vos volumus publicari Nos autem quicquid feceritis in premissis citra festum Beati Petri ad Vincula certificare [] per vestras literas harum [] Data apud Cawod viij idus Junii pontificatus nostri anno secundo