Charter Document - 06480092
Charter Number: | 06480092 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 6 (f310r) |
Charter:
Venerabili in Christo fratri amico suo fidissimo domino A Dei gratia Dunolmensi episcopo suus Thomas eadem gratia [] salutem in fraterne vinculo caritatis Relationem quorundam non sine admirationis vehementia recenter didicimus perhibentem quod nonnulla auctoritate vestra contra religiosos viros Priorem et Conventum Dunolmensem in eorum gravissimum dispendium jam sunt noviter attemptata que concipere nequivimus esse vera nec a vestre circumspectionis judicio processisse Sed accesserunt ad nos postmodum quidam monachi dicte domus lachrymabiliter conquerentes quod quidam Satane satellites qui vestros asserunt se ministros ipsum monasterium die et nocte obsident hostiliter et impugnant Priori et Conventui loci ejusdem obsessis taliter et inclusis victualia afferri nullatenus permittendo ipsorumque aqueductum obturando et alia quam plurima inhumana quin potius tyrannica si sit ita eisdem intus et extra crudeliter inferendo que lite inter vos et ipsos ut nostis pendente vestris honori et commodo in futurum obviare credimus quod nollemus Hinc est quod vestre fraternitati affectuosius supplicamus gratis nostri rogamus et amoris intuitu precipere velitis cessare manus hujusmodi aggravantes mittentes si placet celeriter ad nos [] de vestris Secretariis qui mentem vestram nobis valeat reserare vobisque super his et aliis referre intima cordis nostri Et petimus quod sicut nos care diligitis omnia illata gravamina interim conquiescant Sinceris quidem affectibus vos et vestra negotia ut propria cupimus et feliciter prosperari Quid vero super his facere et quando mittere decreveritis nobis quesumus velitis rescribere per presentium portitorem In Christo Jhesu diu valeat vestra fraternitas predilecta Data apud Kirkeham quinto idus Augusti pontificatus nostri anno primo