Charter Document - 06480090

Charter Document - 06480090


Charter Number: 06480090
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1300
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 6 (f216r)

Charter:

Precordiali in Christo filio magistro Thome de Eadburbir canonico Eboracensi salutem gratiam et benedictionem Memoriter credimus vos tenere qualiter in primo monete escambio bone memorie Willelmus Eboracensis archiepiscopus predecessor noster cujus tunc insistebatis obsequio formulas monete sue quas cuneos vulgus nominat ut jus ecclesie sue habebat et eis suo tempore pacifice utebatur Accepto itaque quod monetarii et escambiatores domini nostri regis apud Kingeston super Hull jam venerunt vel vicinus ipsorum instat adventus ibidem scribimus amicissimo patri domino vestro et nostro domino [] Dei gratia Coventrensi et Lichfeldensi episcopo quatenus placeat sibi suum nobis consulendo et juvando in hoc favorabile presidium amicabiliter impertiri ut jus ecclesie sue sicut illo predictus dominus Willelmus tempore domini nostri nunc regis Anglie et alii predecessores nostri prius usi fuerant suo fido mediante adjutorio assequi valeamus Amicitiam vestram affectuose rogantes quatenus vos qui nobile Eboracensis ecclesie membrum noscimini ipsius aures pulsare velitis et ad id viis quibus poteritis efficaciter ipsum inducere gratum erga matrem filium promptitudine favoris soliti vos reddentes Nec obstat aut debet movere si dicatur quod nunc in civitate Eboracensi non est escambium ut solebat quia ubilibet per Eboracensem dioecesin idem jus habet et habere debet Eboracensis ecclesia quod in civitate predicta alioquin suo jure fraudaretur quod absit Cujus si placet periculo vestra cautius obviet discretio circumspecta Velle vestrum super his et omnibus aliis que vobis in votis fuerint una cum grato responso domini nobis fiducialiter quesumus rescribatis Valete Data apud Lanum viij kalendas Junii pontificatus nostri anno primo