Charter Document - 06480089

Charter Document - 06480089


Charter Number: 06480089
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1300
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Bonifacius episcopus servus servorum Dei Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum antiquorum habetur fida relatio quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concesse sunt remissiones magne et indulgentie peccatorum Nos igitur qui juxta officii nostri debitum saltem appetimus et providemus libentius singulorum hujusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes ipsas auctoritate Apostolica confirmamus approbamus et etiam innovamus et presentis scripti patrocinio communimus ut cum beatissimi Petrus et Paulus Apostoli eo amplius honorentur quo ipsorum basilice devotius fuerint a fidelibus frequentate et fideles ipsi spiritualium largitione munerum ex hujusmodi frequentatione magis senserint se refectos nos de Omnipotentis Dei misericordia eorundem Apostolorum Ejus meritis et auctoritate confisi de fratrum nostrorum consilio et Apostolice plenitudine potestatis omnibus in presenti anno MCCC a festo Natalis Domini nostri Jhesu Christi preterito proxime inchoato et in quolibet anno centesimo secuturo ad basilicas ipsas accedentibus reverenter vere penitentibus et confessis vel qui vere penitebant et confitebuntur in hujusmodi presenti et quolibet centesimo secuturo anno non solum plenam et largiorem immo plenissimam omnium concedimus veniam peccatorum statuentes ut qui voluerint hujus indulgentie a nobis concesse fore participes si fuerint Romani ad minus triginta diebus continuis vel interpellatis et saltem semel in die si vero peregrini fuerint aut forenses modo simili diebus quindecim ad basilicas easdem accedant unusquisque cum plus merebitur et indulgentiam efficacius consequetur qui basilicas ipsas amplius et devotius frequentabit Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmationis approbationis et innovationis concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum se noverit incursurum Data Lateran xiiij kalendas Martii pontificatus nostri anno sexto