Charter Document - 06480087

Charter Document - 06480087


Charter Number: 06480087
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1299
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia [] venerabili in Christo patri Johanni eadem gratia [] salutem Quia ad salvationem corone nostre regie communemque magnatum et procerum ac totius populi nostri regni utilitatem necnon ad damna scandala et pericula que ex Scotorum inimicorum et rebellium nostrorum rebellione si ipsam diutius sustineri contingeret possent accidere prout tam preteritum tempus quam presens edocent salubriter precavenda ordinavimus et proponimus Deo concedente esse in proximo festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste apud Karliolum eum equis et armis et toto servitio nobis debito et ad proficiscendum exinde contra dictos Scotos ad quorum rebellionem perfidiam et nequitiam viriliter et potenter cum Dei auxilio reprimendum vobis mandamus in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod totum servitium quod nobis debetis habeatis ad nos ad predictos diem et locum equis et armis bene munitum et paratum ad proficiscendum nobiscum contra Scotos predictos ad induratas malitiam et rebellionem ipsorum potenter et viriliter conterendum Et hoc nullatenus omittatis Teste me ipso apud Berewik super Tuedam xxix die Decembris anno regni nostri xxviij