Charter Document - 06480083
Charter Number: | 06480083 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Urging |
Date: | 1297 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 5 (f50r) |
Charter:
Salutem Quia videtur nobis quod per Albertinum expeditum est principium facti nostri eo quod solus ipse de nostris cum domino papa de illo facto personaliter est locutus et ut asserit si juxta consilium suum actum fuisset diu est quod foret feliciter et finaliter expeditum unde si ante adventum suum ad vos non fueritis expediti visum est nobis quod auxilio et consilio ipsius utamini quatenus expedire videritis utilitati et commodo negotii memorati Jam ut audivimus expeditum est negotium [] Dublinensis Et verecundum est quod vos qui potestatem habetis obligandi ecclesiam et omnia alia que secundum statum modernum ali qualiter requiruntur inutiliter statis fixi et ad expediendum vos memet ipsos et nos non movemini cum effectu et a nobis quotidie consilium petitis qui in loco illo estis a quo radicaliter consilia recta manant Cessate igitur si placet verbosas literas mittere et consilia vacua petere ac negotio quod geritis viriliter insistite ut ad finalem effectum illud finaliter perducatis Per mercatores autem et non aliter consueverunt omni tempore electorum negotia expediri nec vobis deesse poterunt mercatores ex quo fuerit ecclesia obligata Impetrate etiam quod dominus papa scribat alicui societati mercatorum in Anglia quod a nobis pecuniam recipiant quam mutuo collegimus ab amicis et sociis pro suo et sancte Romane ecclesie servitio faciendo sicut ut vobis scripsimus supplicavimus ei Nuper literas vestras die Lune proximo ante festum Decollationis Beati Johannis recepimus per manus Francisci quod nullam causam quare esset mittendus realiter continebant Ex natura autem negotii nobis videtur quod ex quo per cameram domini pape solummodo principium emanavit finem recipere debeat illa via Non tamen excludimus alias si videritis expedire Data apud Ulskelf iij kalendas Septembris