Charter Document - 06480082

Charter Document - 06480082


Charter Number: 06480082
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1297
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 5 (f41r)

Charter:

Reverendissimo in Christo patri domino B Dei gratia Albanensi episcopo sacrosancte Romane ecclesie cardinali suus presbyter devotissimus H salutem et quicquid poterit reverentie et honoris Sicut humana creatura nil habet quod digne possit pro meritis suo rependere Creatori sic profecto nec mea sufficit modicitas ad merendum apud paternitatis vestre dulcedinem qui negotium electionis me prospere direxit et dirigendo promoveri feliciter procuravit Et ecce pater amantissime vos expeditionis mee precipuum promotorem agnoscens vobis quoddam munusculum confero quod acceptari supplico videlicet centum marcarum annuam pensionem super qua cum sigillum proprium sub nomine archiepiscopi habuero meas cum pecunia patentes literas vestre paternitati transmittam Cui pro vestro sacerdote sic ulterius interponere placeat partes suas quod mihi de gratia summi pontificis munus consecrationis per patres aliquos quibus ad hoc vices suas committere voluerit in Anglia impendatur et pallium transmittatur sed nescio quid fieri poterit de servitiis que petuntur Nostis enim pater quod melius manerium archiepiscopatus immo quod medietatem temporalium archiepiscopatus continet in valore per Scottos in cineres est redactum a rusticis terris omnino dimissis et cetera vacatione durante quasi omnia sunt destructa ita quod per biennium sim paucissima recepturus unde nec facultates ecclesie nec adjutoria sociorum sufficere poterunt ad petita nisi forte summus pontifex fuerit in gratiis liberalis et ad solvendum dilatio concedatur scribatque alicui societati mercatorum ut pecuniam recipiant quam collegi Nolunt enim mercatores isto tempore pecuniam ab aliquo recipere ad Romanam curiam transferendam Ceterum transcriptum literarum domini mei regis Anglie et mearum que eidem summo pontifici diriguntur vobis destino his inclusum ut eis utantur procuratores mei quatenus ipsis duxeritis injungendum In manus itaque vestras pre ceteris mortalibus ex [] Vestre paternitatis clementia et experta multipliciter bonitate mea confidenter agenda committere non formido Statum v[] in omnibus queso pater carissime vestra contineat remissiva et in dulci Jhesu feliciter valete Data London ix kalendas Augusti