Charter Document - 06480081
Charter Number: | 06480081 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1297 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 5 (f41r) |
Charter:
Sedentibus domino nostro rege et suo concilio hac die Jovis proxima ante festum Nativitatis Beati Johannis in parliamento Londoniensi ecce nobis tunc presentibus litere super confirmatione nostra bullata eidem domino regi fuerunt presentate quas vultu hilari recepit sui gratia et jocundo Cui die Veneris in crastino fidelitatem et alia que pro temporalitate debebimus faciemus Et quia adhuc non habemus sufficientem aliquem qui possessionem temporalium nostro nomine posset vel foret sic sapienter recipere ut deceret amicitiam vestram de qua vehementer confidimus attente rogamus quatenus sic provide sicque discrete et grate tam pro vobis quam nobis liberationem temporalium fieri ordinetis quod vobis teneamur sicut volumus perpetuo ad specialium merita gratiarum Data apud Totenhal xij kalendas Julii