Charter Document - 06480079

Charter Document - 06480079


Charter Number: 06480079
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1297
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Bonifacius [] salutem et Apostolicam benedictionem Coram Illo fatemur Qui scrutator est cordium et cognitor secretorum quod licet totius Christiane religionis cura et ultima tutela mentis nostre arcana sollicitent nostrosque occupent cogitatus inclytum tamen regem Francie ac ejus Christianissimum principem ecclesias et ecclesiasticas personas incolasque catholicas quibus ab ipso nostro primordio juventutis si veri nobis testimonii non negetur auxilium quadam speciali cura patenti nos affectione constrinximus eorumque conscientiarum status tam prosperi quam adversi tanto ferventibus atque efficacius nostra complectuntur intrinseca incitant studia et corporeas ac mentales distrahunt turbant et placant sensus prout nostri et temporum qualitate suggeritur quanto ex his et quod in eis Romana mater ecclesia plusquam in ceteris devotionis reverentie adinvenire plenitudinem consuevit nostris carius et frequentius sine ulla intermissione quasi temporaneis obtutibus presentantur Quapropter si eadem regnum ecclesiasticas personas et incolas prout modernis temporibus experientia docuit et nuperrime nobis vestrarum reseravit in unum conveniens scribendi commentum series literarum adversi contingat conditio temporis exteriores inquietaverint et perturbant impulsis ac etiam intestini discriminis quos et dolenda gravissima subversione eorum comminetur eversio illo jam mittente illic incitamenta dissidii comite Flandrensi videlicet qui exercitationibus et perturbationibus sperabatur adesse repagulum et ipsi regno ac ecclesiasticis personis et incolis velut de principalioribus membris unum magni auxilii fulcimentum nostra ex hoc amaritantur intrinseca gravis doloris concussione torquentur et in amara suspiria commovemur regi regno ecclesiis clero compatientes et populo affectione paterna O Divina clementia que celestia pariter et terrena irrefragabiliter sub Tua potestate concludis constringe tantarum fremitus tempestatum coerce habenas humani generis inimici arare sata ejus semina spargere que totum fere populum Tuum spinis et tribulis concusserunt O pietatis auctor et salutis amator compatere humane fragilitati Misericors Christicolarum tuorum illumina sensus Dirige actus et opera in viam salutis et pacis ut reducantur a demone ne irrefragabili submersione confracti in hujus mundi navicula naufragantur fluctuante super eo [] Quod vos gravia vobis et universis ecclesiis et personis ecclesiasticis dicti regni non solum rerum sed etiam personarum ex his instare pericula formidando vias exquirentes et modos quibus vobis et eisdem ecclesiasticis personis adversus frementes insultus et regalis providentie sine qua impossibile tenetis negotia dirigi defensionsis opportuna remedia preparentur nobis per easdem literas supplicastis ut carissimo filio P regi Francorum illustri pro hujusmodi causis defensionis auxilio in quo proprium versatur interesse cujuslibet impendendi subventionem congruam absque transgressione Constitutionis nostre super hoc edite vobis et diversis ecclesiis dicti regni licentiam concedere dignaremur vestram providentiam commendamus Licet enim Constitutionem illam ediderimus pro ecclesiastica libertate non tamen fuit nostre mentis intentio ipsi regi aliisve principibus secularibus in tam arcte necessitatis articulo [precipue ubi ab extrinsecus injusta timetur invasio et ab intrinsecis ejusdem regni subversio formidatur ac etiam prelatorum ecclesiarum et personarum ecclesiasticarum evidens periculum imminet] viam subventionis excludi quominus ipsi prelati ecclesie et ecclesiastice persone libero arbitrio ac sponte de nostra licentia pro communis defensionis auxilio in quo proprium interesse cujuslibet conspicitur principibus ac sibi ipsis provideant juxta suarum modulum facultatum Et sicut alias dicto regi ac nonnullis regni aliis sui tam litteratorie quam per nuntios expresse meminimus si quod Dominus avertat ipsum in necessitate tam gravi vel tam importabili conspiceremus exercitatum quod exterioribus egere subsidiis nosceretur non solum de bonis ecclesiasticis dicti regni sui sibi ea prestari vellemus quinimmo res possessiones ac bona et personam nostram etiam exponeremus pro suorum conservatione jurium cujusque necessitatibus subveniendo sublevando inquam secundum Dominum nostrum ut Ipsius honor ecclesie pateretur Vestris itaque in hac vice supplicationibus annuentes presentium auctoritate concedimus ut si casus communis et evidens necessitas emineat ut scripsistis ac idem rex vestram et aliorum prelatorum ecclesiarum et personarum ac bonorum ecclesiasticorum sicut et ceterarum personarum locorum et bonorum dicti sui regni voluerit defensionem assumere et assumat et efficaciter prosequatur expedire videritis liceat vobis et eisdem prelatis et personis ecclesiasticis absque metu Constitutionis nostre predicte ipsi regi pro hujusmodi vestre ac ipsorum regis et regni intrinsece defensionis subsidio congruam subventionem prout vobis et ceteris prelatis regni prefati seu majori parti vestrum et vestrorum videbitur voluntarie liberalem ac liberam non coactam absque omni concussione exactione ac executione temporali vel laicali exigenda hac vice prefata nostra freti licentia impertiri eamque similiter regi recipere liceat memorato Volumus autem quod si subventionem hujusmodi prestari contingat formam modum quantitatem et etiam quicquid super hoc factum extiterit nobis per vestras literas certiores intimare curetis ut quam discrete vel indiscrete moderate vel immoderate premissa processerint et si acceptionem vel moderationem exegerint clarius videamus Scire quoque volumus nostre intentionis existere quod sine iterata licentia hujusmodi subventio annualem terminum non excedat Data Rome apud Sanctum Petrum ij kalendas Martii pontificatus nostri anno tertio