Charter Document - 06480070

Charter Document - 06480070


Charter Number: 06480070
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1295
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Johannes [] venerabili in Christo patri [] Exigit maligna excommunicatorum protervitas et ipsorum rebellio obstinata requirit quod quanto magis ecclesiasticam disciplinam contemnere moliuntur tanto acerbius eos medicinalis sancte matris ecclesie gladius persequatur ut spiritum obedientie et respirationis salutaris quem timor Dei majoris excommunicationis et interdicti vinculum et rubor communionis vetite non ingerunt bonorum suorum saltem spiritualium subtractio impellat et inducat Cum igitur abbates priores rectores vicarii et alii viri religiosi et ecclesiastici vestre dioeceseos quorum nomina contenta in quadam cedula presentibus annexa vobis mittimus pro decimis suis ipsos contingentibus domino nostro regi Anglie per sedem Apostolicam concessis in Terre Sancte subsidium sicut nostis statutis terminis non solutis nostra auctoritate delegata immo verius Apostolica majoris excommunicationis sententia innodentur ac ecclesie sue et monasteria interdicto ecclesiastico supponantur per magna tempora ut Pharaonis indurati duritia elata obstinatione claves ecclesie vilipendentes in summi Creatoris injuriam et offensam in ipsis ecclesiis celebrant immo prophanant potius sic ligati Quorum siquidem iniquitates tolerare ulterius non valentes vobis auctoritate sedis Apostolice qua fungimur in hac parte de qua vobis constat notorie et ad plenum in virtute obedientie qua sacrosancte sedi predicte tenemini et sub pena suspensionis capelle vestre quam suspendimus in his scriptis si distuleritis facere quod mandamus injungendo firmiter precipimus et districte quatenus omnes personas quarum nomina abbas vel prior collector ejusdem decime in vestra dioecesi vobis duxerit exprimenda in dicta cedula nominatas cujuscunque conditionis et dignitatis et status existant sic excommunicatos et earum ecclesias interdictas publice et sollemniter denuntietis seu per vestros denuntiari celeriter faciatis necnon fructus et obventiones monasteriorum ecclesiarum earumdem et redituum sequestretis et sub arcto sequestro et fida custodia servare modis omnibus jubeatis Ita quod nullus eorum se de eisdem ali qualiter intromittat donec de ipsa decima totaliter fuerit satisfactum et beneficium absolutionis in forma juris et nobis meruerint obtinere Ad hec vos tenore presentium auctoritate predicta monemus in Domino et hortamur quatenus collectoribus ipsius decime in vestra dioecesi per nos deputatis decimam vos contingentem pro tempore preterito citra instans festum Assumptionis Beate Marie Virginis solvere non tardetis quod si facere contempseritis capellam vestram ex nunc ut ex tunc suspendimus in his scriptis et ecclesiastico supponimus interdicto quod inviti facimus Deus novit Et quid super premissis duxeritis faciendum nobis per latorem presentium fideliter rescribatis per literas vestras patentes harum serie interserta Data []