Charter Document - 06480066
Charter Number: | 06480066 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia [] venerabili in Christo patri Johanni eadem gratia episcopo Karliolensi salutem Humani generis inimico regem Francorum et suos contra nos et nostros ad discordiam excitante ad pacem quam cum ipso rege et suis optavimus semper habere operam adhibuimus instantem que per nos et nostros fuit sepe ac sepius procurata et demum quos post tractatus varios habitos utrobique publice credebamus habere propitios latenter invenimus inimicos Pluries enim predicto regi et suis omnia que pacis erant obtulimus in spiritu lenitatis et cum in spe firma obtinendi propositum fuissemus ipsi ad occupandum terram nostram Vasconie nequiter inhiantes post voluntarium et iniquum processum contra nos in Curia ipsius regis ut dicitur habitum nos ipsa terra exheredare pro suis viribus moliuntur Quapropter pro hereditate et hereditariis juribus nostris que progenitores nostri prope propria possederunt defendendis pariter et tuendis versus partes illas omnibus pretermissis proponimus Deo duce in brevi dirigere gressus nostros ne ipsis quod absit neglectis possemus a vobis et aliis fidelibus nostris notabiliter reprehendi Cumque in homine non sit auxilium sed infirmitas et defectus et propter hoc oporteat imbecillitatem nostram Divine manus sustentari presidiis pias affectiones vestras affectuose requirimus et rogamus quatenus corda vestra sursum habentes ad Dominum devotis apud Eum supplicationibus insistatis necnon parochianos vestros religiosos et alios clerum et populum crebris et sollicitis exhortationibus ad orandum pro nobis inducere studeatis ut Regis regum dextera potenter adjuti ita possimus assumptum negotium prosequi et justitiam nostram defendere [pro qua corpus nostrum exponere non timemus] quod Deo cedat ad gloriam nobis et vobis ad triumphum et laudem et statum prosperum dicte terre necnon ad totius regni commodum et honorem Teste meipso apud Westmonasterium xvj die Junii anno regni nostri vicesimo secundo