Charter Document - 06480064

Charter Document - 06480064


Charter Number: 06480064
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Request
Date: 1294
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 4 (f138r)
People of Medieval Scotland

Charter:

Venerabili in Christo patri domino Johanni Dei gratia Eboracensi archiepiscopo suus si placet in Christo filius Robertus de Brus dominus vallis Anand salutem in omnium Salvatore Cum dilectus clericus et nuntius noster magister Thomas de Kirkutbrith Dei permissione et communi assensu totius electionis Candide Case vobis subjecte ejusdem loci sit electus in antistitem vestre reverende paternitati prout nostre competit exiguitati preces porrigimus affectuosas exhortando quatenus caritatis intuitu vos penes ipsum gratiosos exhibere velitis quia licet bone conversationis sit et honeste quidam filii iniquitatis spiritu maligno inflati prout intelleximus ipsum impedire proponunt tamen de vestra industria et benevolentia tantum confidimus quod ea que secundum Deum fieri debent nullius suggestione vel presumptione facere desistetis Valeat et vigeat vestra reverenda paternitas per tempora diuturna