Charter Document - 06480062
Charter Number: | 06480062 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Proclamation |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f22r) |
Charter:
Suo suus salutem gratiam et benedictionem Quoniam in recessu nostro apud Wixebrigg dixistis quod cum fratre Hugone de Maincestre colloquium habituri nobis aliqua significaretis dilectioni vestre per experientiam multiplicem approbate notum facimus per presentes quod vobis sicut diximus viva voce de illa cedula missa apud Schardeburgh occasione aliquorum falsorum nobis a Fratribus et Minoribus impositorum quicquid cum honestate poterimus dictante conscientia faciemus verum quia secundum quod nostis ad observationem canonum in professione nostra sumus firmiter obligati contra Constitutionem Generalem nihil ausi erimus attemptare Et quia argumento nostro ipso inaudito nec etiam semiplene dicto respondere voluistis ipsum argumentum vobis scribimus ut super illo litteratorie nobis satisfacere valeatis Et est argumentum tale Supponamus quod curati teneantur curare modo sic Quicunque tenetur curare tenetur vultum pecoris sui cognoscere sed vultum pecoris sui sufficienter cognoscere non potest nisi confessionem subditi audiendo ergo quicunque tenetur curare tenetur confessionem sui subditi audire et ideo credimus quod omnis utriusque sexus constitutio facta fuit Sed vos dicitis quod qui confitentur Fratribus vestris et Minoribus non tenentur confiteri proprio sacerdoti ergo proprius sacerdos non tenetur audire confessionem suam sed si non tenetur audire confessionem non tenetur cognoscere vultum suum Ergo ad destructionem consequentis non tenetur curare Sed ex hypothesi in principio argumenti curare tenetur Ergo tenetur curare et non tenetur curare que sunt contradictorie opposita Et ut utamur verbis doctoris nostri venerabilis Augustini primo libro de Trinitate Non pigebit me inquit sic ubi hesito querere nec pudebit sic ubi erro discere Quisquis ergo hec audit vel legit ubi pariter certus est purgat mecum ubi pariter hesitat querat mecum ubi errorem suum cognoscit redeat ad me ubi mecum revocat me ad se ita ingrediamur simul caritatis viam tendentes ad Eum de Quo dictum est quierit faciem Ejus semper Et quia in Constitutione Martini continentur hec verba Volumus autem quod hi qui Fratribus confitebuntur iidem parochialibus presbyteris confiteri semel in anno prout generale concilium statuit nihilominus teneantur et quod Fratres eos diligenter et efficaciter secundum datam eis a Domino gratiam exhortentur ac nos diximus in cedula quod secundum naturam privilegii sui ipsi Fratres sibi confitentibus injungant seu eos moneant et inducant quod semel in anno confiteantur proprio sacerdoti quatenus a privilegio discrepat dictum nostrum parati erimus si vobis placeat revocare Bene valete Data apud Wycomb iij idus Decembris pontificatus nostri anno octavo