Charter Document - 06480061

Charter Document - 06480061


Charter Number: 06480061
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1293
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 4 (f66v)

Charter:

Johannes primas [] dilecto in Christo filio [] Priori de Bridelington salutem gratiam et benedictionem Sicut veritatis amatores dignis sunt commendationibus prosequendi ita sunt actores et fautores mendacii qui vituperio se maculant eventu contrario reprobandi Cum itaque frater Petrus de Langetoft vester concanonicus nuper finxerit mendaciter quod versus partes australes de nostra licentia super qua nec requisiti fuimus nec etiam de ea cogitavimus sese transfert vobis mandamus quatenus ipsum ad claustrum cum celeritate omnimoda revocetis injungentes eidem pro hujusmodi culpa mendacii que respectu superioris et majoris quam inferioris et minoris debet gravior non immerito judicari juxta regularem traditionem penitentiam salutarem ita vestrum in hac parte exercentes officium quod vestra ingruente negligentia manus non debeamus extendere ad premissa Data apud Cawod iiij idus Julii pontificatus nostri anno octavo