Charter Document - 06480057

Charter Document - 06480057


Charter Number: 06480057
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1291
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 4 (f38v)

Charter:

Johannes permissione Divina Ebor [] dilecto in Christo filio [] gardiano Fratrum Minorum Ebor vel ejus locum tenenti salutem gratiam et benedictionem Injunctum nobis auctoritate Apostolica vivifice crucis negotium quod et aliis prelatis Anglie eadem auctoritate committitur sub debite devotionis obsequio cupientes exequi cum effectu hac instanti die Exaltationis Sancte Crucis mense Septembri in nostra cathedrali ecclesia intendimus ministrante Altissimo personaliter predicare et idem initiando ministerium proponere verbum crucis ac Christicolarum humeris quibus Deus inspiraverit crucis signaculum imprimere ad salutem Devotionem vestram igitur rogamus et exhortamur in visceribus Jhesu Christi quatenus sollerter providere curetis quod tres de vestro deputentur conventu ad predicandum de cruce in certis locis unus scilicet apud Houeden alius apud Seleby tertius apud Pokelington sollemniter dicto die et ad exhortandum Christi fideles presentes verbum Domini amplectentes quod sancte crucis signaculum immo rose suscipiant a nobis vel ab illis qui id dandi vel signandi quod pluribus competit habuerint potestatem Circa hoc vos reddat sollicitos intuitus Crucifixi cujus nomen sanctissimum apud Christi [a quo Christiani nomine nuncupantur] adversarios adeo his diebus presertim blasphemie et opprobrio relinquitur quod insurgere debent si rectus erga Creatorem dirigeretur affectus contra inimicos predictos Christicole simul omnes Summa quidem indulgentiarum concessarum tam predicantibus de cruce quam eam devote recipientibus et alienis expensis vel suis propriis personaliter ad Terram Sanctam ituris seu juxta qualitatem et facultatem suam viros idoneos in expensis propriis destinaturis quamvis personaliter ipsi non vadant quibus dominus papa plenam suorum concedit veniam peccatorum aut illis qui licet non juxta qualitatem et facultatem suam aliquem tamen seu aliquos viros in subsidium dicte Terre propriis sumptibus destinabant vel de suis temporalibus bonis contribuerunt ad aliquos destinandum necnon omnibus qui ad subventionem ipsius Terre de bonis eisdem aliqua ministrabunt prout singulis Divina fuerit inspiratione suggestum aut alias ad promotionem presentis negotii consilium et auxilium impenderint opportunum est centum dierum Porro si forte aliquos qui cruce suscepta in dicte Terre subsidium proficiscendi laborem subierint post arreptum iter hujusmodi ex hac luce migrare contigerit ipsos dominus papa vult plene indulgentiam percipere prelibatam Ad hec si qui eorum quos ad transfretandum personaliter vel juxta qualitatem et facultatem suam viros idoneos destinandi votum assumpte jam crucis astringit vel assumende deinceps obligabit ad idem excommunicationis pro violenta injectione manuum in personas ecclesiasticas fuerint vinculo innodati dummodo non fuerit excessus difficilis et enormis et passis injuriam satisfaciant competenter sive pro eo quod sepulcrum Dominicum visitare seu ad quaslibet alias terras accedere vel aliquibus communicare non tam in crimine contra prohibitionem ecclesie presumpserint dummodo equos arma ferrum seu ligamina quibus impugnant non portaverint Sarracenis absolvendi eos in forma ecclesie ac dispensandi cum clericis quicunque excommunicationis sententiam latam a canone vel ab homine incurrissent irregularitatis notam immiscendo se Divinis officiis seu ministrando in susceptis ordinibus contraxerint nobis et aliis certis personis potestas a summo pontifice est concessa Bene valete Data apud Lenum ij nonas Septembris pontificatus nostri sexto anno