Charter Document - 06480055
Charter Number: | 06480055 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f19r) |
Charter:
Edwardus Dei gratia [] venerabili in Christo patri J eadem gratia Eboracensi archiepiscopo Anglie [] Mortis impietas nulli dignata parcere persone cor nostrum vehementi dolore sauciavit et citharam domus nostre convertit in luctum Sors adversa dominam Alianoram reginam Anglie consortem nostram nobis ab annis puerilibus copulatam hac die Martis proximo ante festum Sancti Andree Apostoli rapuit ab hoc mundo Attendentes igitur quod cum ex institutione Altissimi Qui non est acceptor personarum tramitem illum vitare nequeat vivus aliquis super terram salubrius nihil fuerit quam ejusdem anime et aliarum animarum pie dormientium providere quieti ut cum ex seipsis mereri non possunt piis aliorum precibus suffragentur Paternitatem vestram attente requirimus et rogamus quatenus in vestra cathedrali ecclesia et ceteris ecclesiis et locis religiosis vestre dioeceseos faciatis et pro viribus procuretis missarum sollemnia pro anime sue salute cum officio pro defunctis et aliis orationum et beneficiorum suffragiis celebrari ac fieri pro eadem Teste meipso apud Herdeby xxviii die Novembris anno regni nostri xix