Charter Document - 06480052

Charter Document - 06480052


Charter Number: 06480052
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1287
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 4 (f132v)

Charter:

Johannes primas [] De gratia dilatione quam venerabili fratri nostro domino [] Candide Case episcopo de iiij marcis quas ab eo ex debito predecessoris sui exigitis ad nostrarum precum instantiam hactenus concessistis vobis grates ex corde referimus infinitas vestram probatam benevolentiam affectuose iterato rogantes quatenus angustias et persecutiones non modicas quas idem frater noster a die mortis illustris regis Scotie hucusque per captiosos illius terre homines ut agnus sustinuit et adhuc sustinet mansuete cujus instaurem et bona sua fere omnia quasi ad extremam sunt consumptionem redacta in corde diligentius ponderantes advertentesque quod ei ad nos pre sui insufficientia et depressione dudum refugiendi quasdam ecclesias in nostra dioecesi pro sustentatione sua concessimus dedicandus sine quarum procuratione vixisse non potuit honeste pro statu eidem fratri nostro adhuc ad has nostras preces instantissimas super solutione predicte pecunie velitis longiores concedere terminos et diffusos qui pro sue paupertatis modulo vobis vel procuratori vestro per certos annorum terminos de ipsa pecunia satisfacere conabitur quamquam ut cernitis hoc sibi durum fuerit multipliciter sic gravato Cujus pecunie solutio eidem profecto est impossibilis his diebus Hanc ei nostri intuitu poscimus gratiam faciatis pro qua sicut confidimus premium non modicum reportabitis ante Deum Valete Data apud Cotom viij idus Junii