Charter Document - 06480045
Charter Number: | 06480045 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f88v) |
Charter:
Venerabili in Christo patri et amico probatissimo domino R[ogerus] Dei gratia Bathonensi et Wellensi episcopo W permissione ejusdem Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem et felicitatis continue prosperum incrementum Pater gratissime gratias vobis referimus multiplices de validis munitionibus quas nobis regia largitione concedi liberaliter procurastis sed ecce soli pretermissa necessaria familia divertere non possumus sicut scitis Rogamus igitur quatenus familiaribus nostris qui ad remotas partes nobiscum se transferrent literas regie protectionis et de attornatis faciendis quamdiu absentes fuerint velitis si placet concedere ne in rebus seu possessionibus suis capiantur aliquatenus dum nostris insistunt obsequiis in longinquo Presentium autem exhibitor nomina familiarium hujusmodi vobis novit exponere pro quibus instantius supplicamus Conservet incolumitatem vestram Altissimus per tempora diuturna Data apud Wylton iij kalendas Augusti []