Charter Document - 06480042
| Charter Number: | 06480042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f49r) Borthwick Institute - Register 3 (f169r) |
Charter:
Suo officiali [] Offendimur in immensum ex eo quod nonnulli ribaldi vagi et opinionis sinistre per nostram dioecesim discurrentes quod nostri sunt familiares et consanguinei vel nostrorum mendaciter profitendo in domibus religiosis et passim inter subditos nostros alibi quinimmo in propriis nostris maneriis sese effrenate recipiunt ubi apud nimis credulos qui culpa non carent pro libito suo prehendi nant sub umbra nostri nominis et morantur qui cum recedere elegerint supertunicula et bona alia que opportunitati sue occurrerint secum latenter subtrahunt illam mercedem suis hospitibus tribuentes quam mus in pera ignis in sinu et serpens in gremio suis reddere perhibentur in nostri enorme vituperium et scandalum ut cernitis manifestum Ea propter discrete vestre sanctitati injungimus et mandamus quatenus tam in consistorio nostro quam in capitulis ruralibus singulorum archidiaconorum nostre dioeceseos faciatis publico proclamari quod nullus subditorum nostrorum aliquem de cetero qui de nostris se asserat ullatenus recipiat seu de suo nostri intuitu sibi aliquid largiatur nisi nostras literas exhibeat evidenter per quas appareat ipsum merito non suspectum presertim cum cursoribus nostris et nuntiis quibuscumque in eundo et redeundo pro negotiis nostris expensas liberari faciamus singulis vicibus competentes quod publice volumus propalari Premissa absque tepiditate et dissimulatione qualibet exequamini tempestive ut deinceps non circumveniantur subditi per proditores consimiles fraudulenter Acta apud Burton ij nonas Martii pontificatus nostri anno quarto
