Charter Document - 06480041

Charter Document - 06480041


Charter Number: 06480041
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1279 - 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f91r)

Charter:

Frater J[ohannis] permissione Divina Cantuariensis ecclesie minister humilis totius Anglie primas universis ejusdem ecclesie filiis pacem illam et benedictionis gratiam quam Christus contulit crucis experiens maledictum Inter miserationes Regis pacifici hec est una precipua quod in ira flecti dignatur pie petitionis instantia et ne desperationis subterfugium quisquam infeliciter adeat astiturum se spondet orantibus et desideriorum exauditurum gemitus qui de fornace prodeunt caritatis Hec est que colos penetrat et inferos spoliat vivorum et defunctorum refugium singulare Nobis igitur salubre esse credimus si exemplis et monitis vos omnes et singulos invitemus ad orandum pro illa ad quorum relevationem misericordie mater instat et cogit debitum officium pastorale quum patres thesaurizare filiis obligat lex Divina Inter ceteros autem qui nostre sollicitudinis oculos in se trahunt excitat nos specialiter et inclinat necessitas nobilis mulieris domine Matildis Lungespeye que nobis existentibus in Wallie finibus in propinquo nobis loco posita Deo devota ut de dignis didicimus indiciis mortalis aure inquietudinem successu ut speramus laudabili commutavit Verum quia dubii sunt illius decedentis religionis eventus rogamus universos ecclesie nostre subjectos ut omnes sibi obnoxios auctoritatis culmine vel fedare caritatis in capitulis vel collegiis parochiis seu communitatibus fidelium quibuscumque curent inducere ad intercedendum pro anima domine supradicte et ut ad hoc propensius inclinentur universis tam alios inducentibus quam condigne orantibus pro eadem de thesauro gratie Jhesu Christi meritis gloriose Virginis Sancti Thome Martyris Sancti Francisci ac Sanctorum Omnium confidentes xv dies indulgentie his quos criminis macula non impedit concedimus per presentes In cujus rei []