Charter Document - 06480035

Charter Document - 06480035


Charter Number: 06480035
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Commission
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f126v)

Charter:

Excellentissimo et precordiali domino suo E[dwardus] Dei gratie regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitanie suus devotissimus sacerdos W[illelmus] eadem gratia [] salutem et sollicitam responsionum instantiam Erga [Deum] preces amantissime dominationis vestre pro quodam Roberto de Lanon apud Cawode ij nonas Decembris recepimus continentes quod eidem R[oberto] pretextu nove creationis nostre assignaremus de camera nostra annuam pensionem donec sibi de ecclesiastico per nos beneficio sit provisum Domine confidentissime non displiceant si placet que vobis super hoc fiducialiter suggerimus sicut vester Quia siquidem profunde et firmiter insidet cordi nostro vos in vestris servitoribus pro exilibus viribus nostris honorare prefatam vestram instantiam ad precum vestrarum primitias pro domino A[ntonio] Beck sicut recolitis in quadam prebenda centum marcarum apud Rypon et etiam in honoratione domini J de Kirkeby in quadam prebenda in ecclesia Eboracensi obtenta vestri tanquam grati nuper prevenimus et gaudemus unde tantillam nostre gratitudinis inchoationem nobis si placuerit absque tediosa honoratione nostra in extraneos et incognitos allocetis Si enim vestre memorie premissa certius occurrissent pro dicto R[oberto] sic fortassis grato et benevolo presbytero vestro nullatenus sicut confidimus scripsissetis Et ecce ad vestra precepta et beneplacita quatenus sufficimus totus vester Conservet vos [] Data apud Cawode viij idus Decembris anno pontificatus nostri primo