Charter Document - 06480031

Charter Document - 06480031


Charter Number: 06480031
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1272
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f109r)

Charter:

Suo Ricardo de Button salutem gratiam et benedictionem Quia sicut alias tibi mandavimus Turrim London nobis traditam commisimus domino J de Nevil nepoti nostro certis de causis tibi mandamus quatenus cum ad te venerit cum presentibus Turrim predictam eidem dimittas ut eam custodiat et de omnibus que ad custodiam pertinent ordinet sicut viderit expedire Proviso quod omnia que ex parte nostra per cyrographum fuerunt recepta necnon et singula de quibus respondendum erit in posterum eidem domino J sub simili cyrographo committantur Vale Data apud Wicham vj idus Martii pontificatus nostri anno sexto