Charter Document - 06480028

Charter Document - 06480028


Charter Number: 06480028
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Explanation
Date: 1271
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f61v)

Charter:

Suo dilecto magistro R de Nedham salutem Reverendi patres domini Ricardus Hambal et Matheus Rubeus sacrosancte Romane ecclesie cardinales nos semel et iterum per suas sollicitavere scripturas quod eis subvenire pro suis indigentiis curaremus causas allegantes multiplices quare sic petere sunt coacti Nos autem eis rescripsimus quod sicut satis perpendisse poterant nobis similia contigerint et adjecimus statum nostrum tenerum et impotentiam nostram per importunitates complurimas respirandi que nondum minime cessaverunt sed magis pullulant ut veremur sicut vos sibi poteritis enarrare Novistis enim preterita et de novis vos docebimus vel in parte Scitis inquam quod dominus Edwardus in suo recessu cuncta eum contingentia post ipsum dimissa domino regi Alemannie nobis dominis Philippo de Basset R de Mortuomari et R Burnel commisit et quicquid contingat onus cure se magis ingerit inter alios collo nostro et sic majoribus perurgemur expensis quia turbulentis quibusdam oportet resistere cum cautela latronibus et predatoribus quorum numerus nimis excrevit parare resistentiam et eorum astutias annullare quamquam sicut dicitur fautores habeant satis magnos Leulinus insuper descendit ad castrum comitis Gloucestre quod vocatur Kerfili et illud obsidet cum multitudine valde gravi et ipse comes a domino rege et a cunctis terre partibus subsidium sibi requirit quod negari non potest omnino propter stragem gravissimam que timetur Dominus autem rex non est ita potens corpore sicut vellemus et ob hoc stare magis compellimur circa ipsum caristia enim anni preteriti et presentis cum sterilitate terrarum nostrarum omnem exhaurit pecuniam eo quod in propriis non possumus commorari Hec et his similia exaggerare scietis que nos de faciendo magno servitio dominis cardinalibus excusare debebunt Providimus tamen quod dicto domino R xxv marce tantummodo presententur et x libre vel x marce domino M Rubeo proviso modis omnibus quod domino pape statim in sua creatione centum marce ex parte nostra cautius presententur et si possetis gratiam invenire mutui multum vellemus quod de eis et de parvo residuo ducentarum marcarum dominis cardinalibus servaretur sicut videritis expedire exennio domino pape nullatenus pretermisso si forte possimus inde gratiam reportare vel saltem inperpetuum subterfugere quod timemus Proviso etiam quod in pecunia patrie presentetur singulis portio ordinata ut sic saltem nomen muneri sit honestum et in eo modicitas ali qualiter decoretur Plura autem de nostris negotiis vos non latent quia vobis sicut decuit communicata fuerunt et de illis curabitis pro tempore Deo dante Alia etiam vobis mandabimus quamcitius obtulerit se facultas dummodo de adventu domini electi in papam certiores effici valeamus de cujus specialitate et gratia speramus posse confidere nisi modum mutet quem pretendit in Angliam et affectum Valete Data London iij nonas Novembris pontificatus nostri anno quinto