Charter Document - 06480027
Charter Number: | 06480027 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f107r) |
Charter:
Amantissimo sibi in Christo domino [] Dei gratia abbati de Bellaland Officialis curie Eboracensis salutem et sincere dilectionis affectum Dudum clero dioeceseos Eboracensis ad mandatum nostrum in eodem loco conveniente per vos religiosos una cum clericis secularibus responsum fuerat unanimiter et condictum quod domino Edwardo illustris regis Anglie primogenito in peregrinationis sue subsidium curialiter contribuere voluistis dum tamen a vobis non inciperetur in premissis qui semper consuevistis in talibus Cantuariensi provincie postponi et illi premitti tanquam major Hoc igitur negotio penes nos nondum incepto cum effectu supervenerunt subito viri reverendi Hugo de Kendal et magister Symon de Hereford missi a latere domini regis bona religiosorum spiritualia et temporalia taxatur et vicesimam vere estimationis ad opus principis recepturi sicut laici hujus regni pro suis possessionibus jam fecerunt Condolens itaque dominus noster archiepiscopus jugum vobis imponi non absque tedio duplicatum dictos viros ad principem decrevit reducendos et per suum officialem unicam fieri collectam ad opus dicti domini E pro duabus ne conqueri possetis vos oppressos seu concussos frequentia contributionis non semel sed sepius repetite licet provincia Cantuariensis utramque collectam jam finaliter recognoscat cum effectu Inde est quod vos citamus peremptorie quod compareatis coram nobis vos personaliter et vester conventus per procuratorem in ecclesia conventuali hospitalis Sancti Leonardi Eboracensis die Jovis proxima ante festum Omnium Sanctorum sufficienter instructi ad finem unice contributionis faciendum pro duabus et ad diem peremptorie recipiendum que finaliter satisfiat de premissis Data Eboracum id Octobris anno Domini MCCLXX primo