Charter Document - 06480026

Charter Document - 06480026


Charter Number: 06480026
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Explanation
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f109r)

Charter:

Presentibus venerabilibus fratribus G[odfridus] Wygornensi et R[ogerus] Coventrensi et Lichfeldensi episcopis vestros recepimus apices quorum continentiam exequi non potuimus cum maturitate qua vellemus tum propter hoc quod et aliis magnatibus et consortibus nostris dirigebantur sine quorum presentia et consilio nec valebamus competenter nec debuimus respondere tum quia ex jussu domini nostri illustris regis Anglie ad preces pariter domini regis Allemannie funus filii sui de quo per orbem dolendum est usque ad sepulturam tunc temporis prosequi tenebamur quod moleste petimus non feratis sed celerius quo potuimus personis in literis vestris nominatis scripsimus cum effectu quod in quindena Pentecostes nobiscum apud Wallingford convenire non differant super vestro negotio tractaturi quod ibidem Deo dante pro viribus procurabimus feliciter expediri Valete Data apud Tam xvj kalendas Junii anno Domini MCCLXX primo