Charter Document - 06480023

Charter Document - 06480023


Charter Number: 06480023
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1270
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f75v)

Charter:

Venerabili in Christo patri W[alterus] Dei gratia [] R[icardus] Ejusdem permissione Lincolniensis ecclesie minister humilis salutem et sincere caritatis in Domino semper augmentum Anxiamur ex intimo cordis nostri de infortunio quod accidit in abbatia de Elvestowe et dolor hujusmodi eo acerbius ex pia compassione nos affligit quod ex eo frequentius quam ex alia domo nobis subdita turpium factorum scandala oriuntur et licet ex hoc quorumdam persuasionibus contra abbatissam et sororem vestram que ex conniventia seu remissione culpabiles dicebantur aliquantulum moti fuerimus usque modo quia tamen honorem vestri sanguinis contemplatione vestra et venerabilis patris fratris vestri specialiter affectione zelamus curabimus quantum secundum Deum et honestatem poterimus et absque seculari scandalo commissum quod accidit secretius emendare et patentibus ulceribus occultam apponere medicinam Unde si placet ulterius non conturbet mentem vestram graviter eventus infortunii memorati quoniam desiderium vestrum per clericum vestrum et nostrum magistrum G de Sancto Leophardo de plano nobis innotuit in premissis et quod ex ipsius literis concepimus favente Domino complebimus prout Divino beneplacito et honori et sanguinis vestri viderimus convenire Valeat reverenda pater nitas vestra in Domino per tempora diuturna Data apud Bicheswad vij kalendas Julii