Charter Document - 06480022
Charter Number: | 06480022 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exhortation |
Date: | 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f105av) |
Charter:
W[alterus] primas [] suo precordiali archidiacono Eboracensi salutem gratiam et cum Dei benedictione dilectionem semper sinceram Pro custodia castri Notingham quicquam improbe non petemus et ea vellemus nobis concedi que ante nos alius habuerit pro eadem Sane pro certo didicimus quod molendina et prata ad dictum castrum pertinentia domino Edwardo concessa fuerint pro custodia memorata et Johannes Page cui castrum commiserat eadem habuit vice sua Quocirca devotionem vestram requirimus cum effectu quatenus dicta molendina et prata nobis procuretis ut diximus de plano concedi et breve domini regis super hoc ut convenit nobis dari ita quod de exitibus comitatus respondeamus ad scaccariam sicut etiam litera quam inde habemus plenius continetur Non enim decet quod per nos qui jam ibi stetimus et custodiam continuare proponimus sicut omnes etiam magis expediende conditiones custodum mutentur in pejus vel alias subtrahantur Tantum igitur in hoc negotio amore nostri facere studeatis que ab improperio domini vestri et damno salvati vobis exinde regratiari specialiter debeamus Bene valete