Charter Document - 06480016

Charter Document - 06480016


Charter Number: 06480016
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f103r)

Charter:

Domino J[ohannis] comiti Warennie salutem Turbationis maliciam et guerre dudum habite necnon oppressiones occasione ejusdem sedata fuisse speravimus sed modo miramur quod vos sicut dicitur exactionem novam suscitatis ratione guerre predicte penitus inauditam unde quia de ea non fuit inter nos et confratres nostros tractatum nec etiam cogitatum et sine eorum consensu in contributionem aliquam Deo propitio nolumus consentire serenitatem vestram attente duximus exorandam quatenus ab exactione predicta quoad terras et homines nostros dimitti penitus jubeatis ita quod nullam exinde sentiant molestiam vel gravamen nosque super hoc alia via secundum Deum et justitiam procedere non cogamur Data apud Cherchden vij idus Martii anno gratie MCCLX nono Et demandatum fuit vicecomiti Eboracensi in forma predicta sub eodem dato