Charter Document - 06480014

Charter Document - 06480014


Charter Number: 06480014
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1269
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f98r)

Charter:

W[illelmus] [] archidiacono Rychemond salutem Literas venerabilis fratris domini [] Roffensis episcopi pro dilecto filio domino Willelmo Marmiun patentes recepimus quas vobis mittimus per eundem unde vobis mandamus quatenus ipsi domino W[illelmo] quinquaginta marcas de pecunia ad opus nobilium exheredatorum in archidiaconatu vestro collecta faciatis celeriter liberari juxta dictarum continentiam literarum Proviso tamen quod cautionem vobis exhibeat competentem per viros ecclesiasticos nostre coercioni subjectos de exhibendo vobis literas nobilium virorum W de Monte Cham J de Eivil B Pirot et J la Ware de eorum consensu super liberatione pecunie supradicte et etiam de conservando nos et vos quoad hoc omnino indemnes Dictas autem literas patentes et dictorum nobilium necnon et cautionem predictam cum eas habueritis ad securitatem nostram et vestram perpetuam conservetis Data apud Cawod xvj kalendas Junii pontificatus nostri anno tertio