Charter Document - 06480013
Charter Number: | 06480013 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f76v) |
Charter:
H[enricus] Dei gratia [] omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos presentes litere pervenerint salutem Quia testificatum est coram nobis per viros fide dignos quod non est ad damnum nostrum seu nocumentum civitatis nostre Ebor concedere venerabili patri W[alterus] archiepiscopo Eboracensi Anglie primati quandam placeam nostram in civitate Eboracensi contiguam placee ejusdem archiepiscopi juxta palatium suum in eadem civitate et muro civitatis ejusdem habendam et tenendam ad elargitionem placeo sue predicte dum tamen quedam porte prope murum predictum fiant per quas hominibus civitatem predictam custodientibus tempore turbationis vel guerre in regno nostro quod absit contingente ingressus et exitus ad eandem civitatem custodiendum pateat competenter Nos pro laudabili servitio quod predictus archiepiscopus nobis impendit dedimus et concessimus eidem archiepiscopo pro nobis et heredibus nostris placeam nostram predictam ad elargitionem placee sue antedicte Ita quod placeam illam pro voluntate sua includat et eam usque ad kernellos ejusdem muri inclusam teneat sibi et successoribus suis inperpetuum Dum tamen dicte porte prope murum civitatis predicte fiant per quas hominibus civitatem predictam custodientibus tempore turbationis vel guerre contingente ingressus et exitus ad eandem civitatem custodiendam pateat competenter sicut predictum est In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste meipso apud Westmonasterium xj die Octobris anno regni nostri quinquagesimo secundo