Charter Document - 06480006
| Charter Number: | 06480006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f97v) |
Charter:
W[alterus] primas [] dilectis in Christo filiis fratri N custodi Fratrum Minorum Eborcensium et ejusdem loci gardiano omnibusque aliis gardianis nostre dioecesis salutem Gratias pietati Divine referimus precordiales quod in istis diebus ultimis in quibus ut predixit Apostolus instant tempora periculosa ad salutem animarum et subsidium prelatorum destinavit ordinem Predicatorum et Minorum velut Ennoch et Heliam ante tremendum finale judicium quasi duas olivas perpetui viroris et velut duo candelabra aurea jugis splendoris et sicut duo luminaria lucentia ante Dominum radiis tam doctrine sane quam vite sancte coruscantia Quapropter pie dilectioni affectione viscerosa supplicamus quatenus vos et alii fratres vestri eo sollicitiores et sedulior es et circumspectiores esse velitis in officio predicationis faciende animabus nostre dioecesis confessionisque et exhortationis quo nos vestrum ordinem affectione viscerosa sima amplectamur Quapropter de spirituali potestate nobis a sede Apostolica commissa et privilegiorum paparium munimento gratulantes dictam potestatem ampliare affectamus acceptum et gratum habentes ut vos custodes et gardiani et lectores vestri ordinis et alii quos pro peritia scientie et experientia bone vite idoneos et utiles officio tanto decreveritis nostra freti auctoritate animas nobis commissas a peccatis omnibus secretis ad nostri potestatem spectantibus valeant absolvere Ita duntaxat ut manum suam ad publica peccata non extendant que secundum arbitrium ordinariorum publica debent corrigi penitentia verumtamen volumus ut in foro penitentiali propter integritatem confessionis tam de publicis quam de privatis animas contritas absolvant denuntiantes semper eis quod nihilominus pro publicis ipsos oportet secundum decretum predictorum ordinariorum ecclesie quam offenderint satisfacere Data apud Burton in festo Sancti Felicis anno Domini MCCLXVIJ
