Charter Document - 06480005
Charter Number: | 06480005 |
---|---|
Cartulary Title: | Historical papers and letters from the Northern Registers [York] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f67v) |
Charter:
Ottobonus [] venerabili in Christo patri [] episcopo Norwicensi salutem [] Rem arduam et magnis congestam periculis ac turbationem regni et gentis subversionem terribiliter comminantem ad notitiam vestram credimus pervenisse que mirari cogit qualiter negotium intelligentes quod maxime in partibus London ubi probabiliter nos esse cognoscitis tot jam diebus coadunatum existit ad nos tamdiu venire vel mittere distulistis Sane cum ex parte una nobilis vir [] comes Glovernie in civitate Londinensi existat cum magna equitum et peditum comitiva exheredati quoque in villa de Suwerk juxta pontem Londinensem cum suorum complicum multitudine se collegerint ex altera vero parte regis ac filiorum cum suis in magna gentis confluentia propinquus ad civitatem predictam expectetur adventus ex quibus magna et dis criminosa pericula posse contingere probabiliter formidamus Attendentes nostri officii maxime interesse ut periculis hujusmodi nos totis viribus opponamus paternitatem vestram rogamus monemus et hortamur attente ac in virtute obedientie et sub pena suspensionis quam ipso facto mereatis si mandatum nostrum adimplere neglexeritis districte precipiendo mandamus quatenus memores promissionis quam vos et alii prelati regni nobis hoc anno fecistis ad nos in dicto loco existentes sine more dispendio cum omni hominum exsertio quod poteritis personaliter veniatis ut una vobiscum et cum ceteris prelatis et viris Deum timentibus cum Dei misericordis auxilio tantis casibus conemur obsistere et hostis antiqui molimina qui diebus his ad sanguinem et perditionem multorum pestilenter videtur ingerere cum Redemptoris nostri pietate reprimere laboremus Sic autem et nostro mandato et rerum opportunitati hoc tempore curetis efficaciter respondere ut tam Romana ecclesia mater vestra quam nos providentiam vestram digne possimus in Domino commendare nec oporteat viam aliis processibus forsitan durioribus aperire Data London viij kalendas Maii pontificatus domini Clementis pape Quarti anno tertio