Charter Document - 06480003

Charter Document - 06480003


Charter Number: 06480003
Cartulary Title: Historical papers and letters from the Northern Registers [York]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Complaint
Date: 1267
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f96r)

Charter:

W[alterus] primas [] magistro Johanni de Asgarby spiritum consilii salutaris Si in negotiis tuis nos invenisti hactenus gratiosos gaudemus dum tamen impensam tibi gratiam fideliter recognoscas et te ingratitudinis vitio non deturpes Sane si dilectus in Christo filius magister H de Corebrigg quem ob sue merita probitatis brachiis sincere caritatis amplectimur quique in sinu nostro dormit et dormiet etiamsi rumpi debeant invidentes cui etiam si ad memoriam revocares labores quos pertulit et expensas quas fecit ut tibi deferret detrahere non deberes nec ipsum habere suspectum presertim cum ipse apud nos teste Deo damnum tuum non procuravit vel jacturam Ideo nos tecum egisse gratiose dicebat quod contra te qui jam per quatuor annos et amplius claves ecclesie contempsisti ut de irregularitate taceamus quam damnabiliter incurristi dissimulavimus invocare auxilium brachii secularis Non debuisti in admirationem adduci si dictum et causam dicti discrete pensares Item si idem magister propter hoc te asseruit esse merito capiendum et non quia ad sedem Apostolicam diceris appellasse hoc tuum non debuit turbare serenum nec timere debueras quod ipse qui in cujusquam perniciem non consuevit quicquam agere quod sciamus in suum sensum quem tibi perniciosum esse proponis utique minus vere nos traheret quoquo modo quinimmo confidere debueras quod nos ad talia nullatenus traheremur etiamsi ipse vel alius ad hoc pro viribus laboraret Ad hoc nos aliquando fuisse subditos veraciter cognoscimus et humiliter confitemur Et O utinam te subditum esse per opera recognoscas ne dixerimus quod quantum ad verba superbe scripseris vel elate Postremo quod in presentiarum nostro te conspectui minime representas equanimiter sustinemus