Charter Document - 06470060

Charter Document - 06470060


Charter Number: 06470060
Cartulary Title: The Cartulary of Huntingdon Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Concession
Date: 1139 - 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Faustina C I (f15r)
People of Medieval Scotland

Charter:

H filius regis Scot Roberto Foliot dapifero suo burgensibus baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis tocius honoris Huntendonie tam presentibus quam futuris salutem Sciatis mee et concessisse in perpetuam elemosinam ecclesie Sancte Marie de Huntendona et fratribus meis canonicis ibidem deo et Sancte Marie deservientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum ecclesias Sancti Martini et Sancti Benedicti quas Rodbrihtus decanus Huntend eis concessit Et volo et firmiter precipio ut teneant has ecclesias et omnes elemosinas quas tenent de meo feudo in terris et ecclesiis et decimis et aquis et pratis et pascuis et molendinis sicut unquam melius et liberius et honorificencius tenuerunt tempore mei patris et sicut tenuerunt die quo Rex Henricus fuit vivus et mortuus Et volo ut habeant meam firmam pacem et prohibeo quod nullus cis de aliquibus rebus aliquam iniuriam faciat nec facere permittat super meam defensionem Testibus Johanne episcopo Daniel priore de Jeddew et Roberto Foliot dapifero et Samuel clerico Apud Rochesburch